
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,269 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Suetonius
27 quotes
“Consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos: "Etiam nunc," inquit, "regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Tunc Caesar: "Eatur," inquit, "quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est," inquit.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum VENI·VIDI·VICI non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Ne provincialibus quidem matrimoniis abstinuisse vel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum: "Urbani, servate uxores: moechum calvom adducimus. Aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“At ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem appellat.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Et immolantem haruspex Spurinna monuit, caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent; quanquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeterisse.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: και συ τέκνον.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Urbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare vult, "ad Kalendas Graecas soluturos" ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint: "contenti simus hoc Catone".”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Exstat et sermo eius in senatu percivilis: "Siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam; si perseveraverit, in vicem eum odero.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Maxime tamen curavit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum; nam et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere quaestionibus experiebatur: "Quae mater Hecubae, quod Achilli nomen inter virgines fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Haec omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae vero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in avum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec servum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Non temere in quemquam nisi crebris et minutis ictibus animadverti passus est, perpetuo notoque iam praecepto: "Ita feri ut se mori sentiat.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Infensus turbae faventi adversus studium suum exclamavit: "Utinam p. R. unam cervicem haberet!”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Incitato equo, cuius causa pridie circenses, ne inquietaretur, viciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius invitati acciperentur; consulatum quoque traditur destinasse.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis [sic, instead of "tumultuantes"] Roma expulit.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Cantante eo ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum est. Itaque et enixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audendi laudandique clausis oppidorum portis aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Hoc incendium e turre Maecenatiana prospectans laetusque "flammae," ut aiebat, "pulchritudine" Halosin Ilii in illo suo scaenico habitu decantavit.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus vellet inferri, "Vespasiano," inquit, "adamato".”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: "Atqui," inquit, "e lotio est.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam vocem edidit: "Amici, diem perdidi.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolino elocuta est: εσται πάντα καλως, nec defuit qui ostentum sic interpretaretur: Nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix, "Est bene" non potuit dicere, dixit: "Erit.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Suetonius, in holding up a mirror to those Caesars of diverting legend, reflects not only them but ourselves: half-tamed creatures, whose great moral task is to hold in balance the angel and the monster within – for we are both, and to ignore this duality is to invite disaster.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Gore Vidal, On Our Own Now (London, 1976), p. 72.
“Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam…Auream nominavit. De cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. Vestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie…In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis. Eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobavit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse.”
Suetonius (69–150) said by 150 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source