
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,269 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Saxo Grammaticus
6 quotes
“Danicam uero regionem giganteo quondam cultu exercitam eximie magnitudinis saxa ueterum bustis ac specubus affixa testantur. Quod si quis ui monstruosa patratum ambigat, quorundam montium excelsa suspiciat dicatque, si callet, quis eorum uerticibus cautes tante granditatis inuexerit.”
Saxo Grammaticus (1150–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Sec. 3, par. 1 (ed. Karsten Friis-Jensen, 2015; tr. Oliver Elton, 1894)
“Tot iuuenis artibus Geuari filia Nanna admodum delectata amplexum eius expetere coepit. Fit enim, ut uirtute iuuenum uirgines incalescant et, quorum minus complacet forma, probitas acceptetur. Multiplices enim amor aditus habet. Aliis forme decor, aliis animi uirtus, quibusdam artium usus uoluptatis iter aperit. Nonnullis comitas ueneris copiam parat, complures fame candor acceptos facit, nec leuius uulnus fortes quam pulchri puellis infligere solent.”
Saxo Grammaticus (1150–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Sec. 2, para. 2 (ed. Karsten Friis-Jensen, 2015; tr. Oliver Elton, 1894)
“Minus enim acceptantur dona, que prestat inuisus. Sane gratiora sunt, que ab amicis porriguntur. Adeo interdum ex offerente oblati precium pendet.”
Saxo Grammaticus (1150–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Sec. 4, para. 3 (ed. Karsten Friis-Jensen, 2015; tr. Peter Fisher, 1979)
“At dii, quibus precipua apud Bizantium sedes habebatur, Othinum uariis maiestatis detrimentis diuinitatis gloriam maculasse cernentes collegio suo submouendum duxerunt. Nec solum primatu eiectum, sed etiam domestico honore cultuque spoliatum proscribendum curabant, satius existimantes probrosi antistitis potentiam subrui quam publice religionis habitum prophanari, ne uel ipsi alieno crimine implicati insontes nocentis nomine punirentur.”
Saxo Grammaticus (1150–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Sec. 4, para. 9 (ed. Karsten Friis-Jensen, 2015; tr. Peter Fisher, 1979)
“Tanta autem Hermutrude charitate tenebatur, ut maiorem future eius uiduitatis quam proprie necis solicitudinem animo insitam gestaret omnique studio circumspiceret, qualiter ei secundas nuptias ante belli ingressum conscisceret. Quam ob rem Hermutruda uirilem professa fiduciam ne in acie quidem se eum deserturam spopondit, detestabilem inquiens foeminam, que marito morte conseri formidaret. Quam promissionis nouitatem parum executa est. Nam quum Amlethus apud Iutiam a Vigleco acie interemptus fuisset, ultro in uictoris predam amplexumque concessit. Ita uotum omne foemineum fortune uarietas abripit, temporum mutatio dissoluit, et muliebris animi fidem lubrico nixam uestigio fortuiti rerum casus extenuant, que sicut ad pollicendum facilis, ita ad persoluendum segnis uariis uoluptatis irritamentis astringitur atque ad recentia semper auidius expetenda ueterum immemor anhela preceps cupiditate dissultat.”
Saxo Grammaticus (1150–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Sec. 2, paras. 2–3 (ed. Karsten Friis-Jensen, 2015; tr. Oliver Elton, 1894)
“Cui Regnerus in regnum succedit. Quo tempore rex Suetie Frø interfecto Noruagiensium rege Syuardo coniuges necessariorum eius prostibulo relegatas publice constuprandas exhibuit. Quo Regnerus audito auite ultionis studio Noruagiam petiuit. Eo ueniente matrone complures, que corporum suorum ludibria aut nuper passe fuerant aut in proximo pudicitie periculum uerebantur, uiriliter culte cupide castris eius adproperare coeperunt, profitentes se fatum contumelie prelaturas. Nec erubuit futurus muliebris improperii uindex aduersum auctorem turpitudinis, quarum ignominiam ulcisci uenerat, auxilia mutuari. Inter quas affuit et Lathgertha, perita bellandi foemina, que uirilem in uirgine animum gerens immisso humeris capillitio prima inter promptissimos dimicabat. Cuius incomparabilem operam admirantibus cunctis—quippe cesaries tergo inuolare conspecta foeminam esse prodebat...”
Saxo Grammaticus (1150–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Sec. 4, paras. 1–2 (ed. Karsten Friis-Jensen, 2015; tr. Oliver Elton, 1894)