
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,269 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Quintilian
22 quotes
“Falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi quae tradantur esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale, ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur, ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Laudem virtutis necessitati damus.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. quis non obtundi potest, si per totum diem cuiuscunque artis unum magistrum ferat? mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Adeo facilius est multa facere quam diu.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Vtrubique autem orator meminisse debebit actione tota quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt: verumque est illud quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Primum est igitur ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“We must bear in mind, indeed, that the attention of the judge is not always so much on the alert as to dispel of itself the obscurity of our language, and to throw the light of his intellect on our darkness, but that he is often distracted by a multiplicity of other thoughts, which will prevent him from understanding us, unless what we say be so clear that its sense will strike his mind as the rays of the sun strike the eyes, even though his attention be not immediately fixed upon it.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Quare non ut intellegere possit sed ne omnino possit non intellegere curandum.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intellegunt.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Historia et scribitur ad narrandum non ad probandum.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito, praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem: quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Pectus est enim quod disertos facit, et vis mentis.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Qui stultis videri eruditi volunt stulti eruditis videntur.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Sit ergo nobis orator quem constituimus is qui a M. Catone finitur vir bonus dicendi peritus, verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam providentiae munera in mutuam perniciem convertere.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Neque enim tantum id dico, eum qui sit orator virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque intellegentiam concesseris iis qui proposita honestorum ac turpium via peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis inproviso rerum exitu induantur.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt umquam qui diserti esse quam boni malint) illa dicentis: "Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? Bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valeat.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“We give to necessity the praise of virtue.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest bartlett, Public domain source
“A liar should have a good memory.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest bartlett, Public domain source
“Those who wish to appear wise among fools, among the wise seem foolish.”
Quintilian (35–96) said by 96 at the latest bartlett, Public domain source