
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,269 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Marco Girolamo Vida
12 quotes
“Primus at ille labor versu tenuisse legentem Suspensum, incertumque dia qui denique rerum Eventus maneant.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Jam vero cum rem propones, nomine nunquam Prodere conveniet manifesto: semper opertis Indiciis, longe et verborum ambage petita Significant, umbraque obducunt: inde tamen, ceu Sublustri e nebula, rerum tralucet imago Clarius, et certis datur omnia cernere signis. Hinc si dura mihi passus dicendus Ulysses, Non ilium vero memorabo nomine, sed qui Et mores hominum multorum vidit et urbes Naufragus, eversae post saeva incendia Trojae, Addam alia, angustis complectens omnia dictis.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Saepe etiam memorandum inter ludicra memento, Permiscere aliquid breviter, mortalia corda Quod moveat, tangens humanae commoda vitae, Qodque olim jubeant natos meminisse parentes.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Praeterea haud lateat te nil conarier artem, Naturam nisi ut assimulet, propiusque sequatur. Hanc unam vates sibi proposuere magistram: Quicquid agunt, hujus semper vestigia servant.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Nec dubitem versus hirsuti saepe poetae Suspensus lustrare, et vestigare legendo, Sicubi se quaedam forte inter commoda versu Dicta meo ostendant, quae mox melioribus ipse Auspiciis proprios possim mihi vertere in usus, Detersa prorsus prisca rubigine scabra.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Idcirco si quando ducum referenda virumque Nomina dura nimis dictu, atque asperrima cultu, Illa aliqui, nunc addentes, nunc inde putantes Pauca minutatim, levant, ac mollia reddunt.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Principio quoniam magni commercia coeli Numina concessere homini, cui carmina curae, Ipse Deum genitor divinam noluit artem Omnibus expositam vulgo, immeritisque patere: Atque ideo, turbam quo longe arceret inertem, Angustam esse viam voluit, paucisque licere.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Haud satis est illis utcunque claudere versum, Et res verborum propria vi reddere claras; Omnia sed numeris vocum concordibus aptant, Atque sono, quaecunque canunt, imitantur.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Tunc longe sale saxa sonant, tunc et freta ventis Incipiunt agitata tumescere: littore fluctus Illidunt rauco.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Gratantes plausu excipient: tua gloria coelo Succedet, nomenque tuum sinus ultimus orbis Audiet, ac nullo diffusum abolebitur aevo.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Ipse viam tantum potui docuisse repertam Aonas ad montes, longeque ostendere Musas Plaudentes celsae choreas in vertice rupis.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Ludimus effigiem belli, simulataque veris Praelia, buxo acies fictas, et ludicra regna, Ut gemini inter se reges albusque, nigerque Pro laude oppositi certent bicoloribus armis.”
Marco Girolamo Vida (1480–1566) said by 1566 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source