
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,269 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Gregory of Tours
2 quotes
“Nec dubium enim est, quod hic primus homo Adam, antequam peccaret, tipum Redemptoris domini praetulisset. Ipsi enim in passionis sopore obdormiens, de latere suo dum aquam cruoremque producit, virginem inmaculatamque eclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam, id est limphis ablutam propter maculam, extensam in crucem propter rugam.”
Gregory of Tours (538–594) said by 594 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Historia Francorum, bk. 1, sec. 1 (tr. Ernest Brehaut, 1916)
“Scripturus bella regum cum gentibus adversis, martyrum cum paganis, eclesiarum cum hereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui ligirit me non dubitet esse catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui adpropinquantem finem mundi disperant, ut, collectam per chronicas vel historias anteriorum annorum summam, explanitur aperte, quanti ab exordio mundi sint anni. Sed prius veniam legentibus praecor, si aut in litteris aut in sillabis grammaticam artem excessero, de qua adplene non sum inbutus; illud tantum studens, ut quod in eclesia credi praedicatur sine aliquo fuco aut cordis hesitatione reteneam, quia scio, peccatis obnoxium per credulitatem puram obtenire posse veniam apud Deum.”
Gregory of Tours (538–594) said by 594 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Historia Francorum, bk. 1, pref. (tr. Ernest Brehaut, 1916)