
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,269 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Gerald of Wales
13 quotes
“Qui cum ex fratribus quatuor germanis pariter et uterinis natu minor existeret, tribus aliis nunc castra nunc oppida nunc palatia puerilibus, ut solet haec aetas, praeludiis in sabulo vel pulvere protrahentibus construentibus, modulo suo, solus hic simili praeludio semper ecclesias eligere et monasteria construere tota intentione satagebat.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: De Rebus a Se Gestis (Autobiography), chapter 1; translation from James Bruce Ross and Mary Martin McLaughlin (eds.) The Portable Medieval Reader ([1949] 1977) p. 344.
“Hoc autem mihi notabile videtur, quod sicut nationis istius homines hac in vita mortali prae aliis gentibus impatientes et praecipites sunt ad vindictam, sic et in morte vitali meritis jam excelsi, prae aliarum regionum sanctis, animi vindicis esse videntur.”
Gerald of Wales (1146–1220) first seen 1188 wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Topographia Hibernica Part 2, chapter 55 (83); translation from Gerald of Wales (trans. John J. O'Meara) The History and Topography of Ireland ([1951] 1982) p. 91. (1188).
“In musicis solum instrumentis commendabilem invenio gentis istius diligentiam. In quibus, prae omni natione quam vidimus, incomparabiliter instructa est. Non enim in his, sicut in Britannicis quibus assueti sumus instrumentis, tarda et morosa est modulatio, verum velox et praeceps, suavis tamen et jocunda sonoritas. Mirum quod, in tanta tam praecipiti digitorum rapacitate, musica servatur proportio; et arte per omnia indemni inter crispatos modulos, organaque multipliciter intricata, tam suavi velocitate, tam dispari paritate, tam discordi concordia, consona redditur et completur melodia.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Topographia Hibernica (The Topography of Ireland) Part 3, chapter 11 (94); translation from Gerald of Wales (trans. John J. O'Meara) The History and Topography of Ireland ([1951] 1982) p. 103.
“Exemplum autem de responso Ricardi regis Anglorum, facto magistro Fulconi viro bono et sancto…et hic interserere praeter rem non putavi. Cum inter cetera vir ille sanctus regi dixisset; "Tres filias habetis, quae quamdiu penes vos fuerint, nunquam Dei gratiam habere poteritis, superbiam scilicet, luxuriam, et cupiditatem." Cui rex, post modicam quasi pausationem, "Jam," inquit, "maritavi filias istas, et nuptui dedi; Templariis superbiam, nigris monachis luxuriam, albis vero cupiditatem.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“De duobus tamen ordinibus istis, Cluniacensi scilicet et Cisterciensi, hoc compertum habeas. Locum aedificiis egregie constructum, redditibus amplis et possessionibus locupletatum, istis hodie tradas; inopem in brevi destructumque videbis. Illis e diverso eremum nudam, et hispidam silvam assignes: intra paucos postmodum annos, non solum ecclesias et aedes insignes, verum etiam possessionum copias, et opulentias multas ibidem invenies.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Hodie scripta nemo remuneret.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“In musico modulamine, non uniformiter, ut alibi, sed multipliciter, multisque modis et modulis, cantilenas emittunt. Adeo ut in turba canentium, sicut huic genti mos est, quot videas capita, tot audias carmina discriminaque vocum varia.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Felix est illa civitas quae in pace bellum cogitat.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Nec alia, ut arbitror, gens quam haec Kambrica, aliave lingua, in die districti examinis coram Judice supremo, quicquid de ampliori contingat, pro hoc terrarum angulo respondebit.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Giraldus, garrulous, egotistic, spiteful, as he is, makes us half forget his faults in the endless instruction, the endless amusement, of his pages.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Edward A Freeman The History of the Norman Conquest of England Vol. 5 (1876) p. 579.
“To his industry we are exclusively indebted for all that is known of the state of Ireland during the whole of the middle ages, a few barren Chronicles excepted.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: John S Brewer Giraldi Cambrensis Opera Vol. 1 (1861), p. xl.
“Giraldus mingles in the crowd, catches its accents, is borne along by its changing passions, and thus becomes a very mirror of that fighting, chaffering, praying age.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Sir John E Lloyd A History of Wales from the Earliest Times to the Edwardian Conquest (1912) Vol. 1, p. 564.
“Librum quoque mendosum, et vel falso scriptum, vel falsum etiam in se continentem inspiciens, statim, licet illiteratus omnino fuisset, ad locum mendacii digitum ponebat. Interrogatus autem, qualiter hoc nosset, dicebat daemonem ad locum eundem digitum suum primo porrigere…Contigit aliquando, spiritibus immundis nimis eidem insultantibus, ut Evangelium Johannis ejus in gremio poneretur: qui statim tanquam aves evolantes, omnes penitus evanuerunt. Quo sublato postmodum, et Historia Britonum a galfrido Arthuro tractata, experiendi causa, loco ejusdem subrogata, non solum corpori ipsius toti, sed etiam libro superposito, longe solito crebrius et taediosius insederunt.”
Gerald of Wales (1146–1220) said by 1220 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source