
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,269 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Cicero
111 quotes
“Non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“In omnibus autem negotiis priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Parvi enim sunt foris arma, nisi est consilium domi.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Cedant arma togae, concedat laurea laudi.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Sed tamen ira procul absit, cum qua nihil recte fieri nec considerate potest.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Appetitus rationi pareat.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Book I, section 141, as quoted in A New Dictionary of Foreign Phrases and Classical Quotations (1900) edited by Hugh Percy Jones, p. 12
Also quoted by: Marcus Tullius Cicero (la)
“Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur; est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Omnium autem rerum, ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Book I, section 151. Translation by Cyrus R. Edmonds (1873), p. 73
“Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit. Malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Vera gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt nec simulatum potest quicquam esse diuturnum.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“P. Scipionem [...] dicere solitum scripsit Cato [...] numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus; nec minus solum, quam cum solus esset.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Ita duae res, quae languorem afferunt ceteris, illum acuebant; otium et solitudo.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque leviores.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur; est enim is qui est tamquam alter idem.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Quid tandem erat causae, cur in senatum hesterno die tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur, ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas, aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Vi et armis.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Sed quo beneficio? quod me Brundisi non occideris?”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Hoc qui non videt, excors; qui, cum videt, decernit, impius est.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Reddite igitur, patres conscripti, ei vitam, cui ademistis. Vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Cuiusvis hominis est errare, nullius nisi insipientis in errore perseverare; posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“M: Nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat?”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“A: Quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere? M: Nullum vero id quidem argumentum est. Nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur [...] sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“A: Dolorem existimo maximum malorum omnium. M: Etiamne malus quam dedecus? A: Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectam. M: Magis esset pudendum, si in sententia permaneres.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“A: Nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Est profecto animi medicina, philosophia; cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnent, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“What! You would convict me from my own words, and bring against me what I had said or written elsewhere. You may act in that manner with those who dispute by established rules. We live from hand to mouth, and say anything that strikes our mind with probability, so that we are the only people who are really at liberty.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Beatus autem esse sine virtute nemo potest”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Dico igitur providentia deorum mundum et omnes mundi partes et initio constitutas esse et omni tempore administrari.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo veritas ratio constantia, quaeque his vacant ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque versantur. caelestem ergo admirabilem ordinem incredibilemque constantiam, ex qua conservatio et salus omnium omnis oritur, qui vacare mente putat is ipse mentis expers habendus est.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Hic ego non mirer esse quemquam, qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? Hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego, cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni, ut deinceps legi possint, effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae molitio, quae ferramenta, qui vectes, quae machinae, qui ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem oboedire et parere voluntati architecti aer, ignis, aqua, terra potuerunt; unde vero ortae illae quinque formae, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus? Longum est ad omnia, quae talia sunt, ut optata magis quam inventa videantur.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Nos autem beatam vitam in animi securitate et in omnium vacatione munerum ponimus.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Age et his vocabulis esse deos facimus quibus a nobis nominantur? At primum, quot hominum linguae, tot nomina deorum. Non enim, ut tu Velleius, quocumque veneris, sic idem in Italia, idem in Africa, idem in Hispania.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Opinionis enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Nisi leguleius quidem cautus, et acutus præco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: Book I, Chapter 55; J. W. Jones, A Translation of all the Greek, Latin, Italian, and French Quotations which Occur in Blackstone's 'Commentaries on the Laws of England', &c. (Philadelphia, PA: T. & J. W. Johnson & Co, 1…
“Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Quam cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis ipsum!”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.”
Cicero (107–43 BC) said by 43 BC at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
Recorded in: De Finibus Bonorum et Malorum (The Ends of Good and Evil), Book I, section 33; Translation by H. Rackham (1914)