
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,808 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Angelbert
9 quotes
“Fontaneto fontem dicunt, villam quoque rustici, ubi strages et ruina Francorum de sanguine; orrent campi, orrent silvae, orrent ipsi paludes.Gramen illud ros et ymber nec humectat pluvia, in quo fortes ceciderunt, proelio doctissimi, pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice, Angelbertus ego vidi pugnansque cum aliis, solus de multis remansi prima frontis acie.”
“Ima vallis retrospexi, verticemque iuieri, Ubi suos inimicos rex fortis Hlotharius Expugnabat fugientes usque forum rivulli.”
“Karoli de parte vero, Hludovici pariter albent campi vestimentis mortuorum lineis, velut solent in autumno albescere avibus.”
“Maledicta dies illa, nec in anni circulo numeretur, sed radatur ab omni memoria, iubar solis illi desit, aurora crepusculo.Noxque illa, nox amara, noxque dura nimium, in qua fortes ceciderunt, proelio doctissimi, pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.”
“O luctum atque lamentum! nudati sunt mortui. horum carnes vultur, corvus, lupus vorant acriter; orrent, carent sepulturis, vanum iacet cadaver.”
“Ploratum et ululatum nec describo amplius; unusquique quantum potest restringatque lacrimas; pro illorum animabus deprecemur dominum.”
“Howard Mumford Jones, in Philip Schuyler Allen, The Romanesque Lyric: Studies in Its Background and Development from Petronius to the Cambridge Songs, 50–1050 (Chapel Hill: University of North Carolina Press, 1928) p. 228–229, 345–346”
“Helen Waddell, Medieval Latin Lyrics (London: Constable & Co, 1929) pp. 102–105”
“Eleanor Shipley Duckett, Carolingian Portraits: A Study in the Ninth Century (Ann Arbor: University of Michigan Press, 1962) pp. 139–141”