
Famous quotes
Quotes by famous people, credited to who said them. Your own quotes must not match any of these. More are added all the time. 1,158,269 quotes Who coined it · How we decide
EnglishItalianoPolskiעבריתFrançaisPortuguêsفارسیEspañol中文РусскийDeutschالعربيةहिन्दी日本語ΕλληνικάLatina
Ammianus Marcellinus
11 quotes
“Paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignavae torpentis exundant. ... Pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Veritatis enim absolutio semper est simplex.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“De fumo, ... ad flammam.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Cum nos cauti vel (ut verius dixerim) timidi, nihil exaggeremus, praeter ea quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succederet nervos.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nulla vetante, religioni suae serviret intrepidus. Quod agebat ideo obstinate ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos, ritus Christiani cultores.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur (si revertisset de Parthis), boves iam defuturos.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus, ad usque Valentis interitum, pro virium explicavi mensura: opus veritatem professum numquam (ut arbitror) sciens silentio ausus corrumpere, vel mendacio. Scribant reliqua potiores, aetate et doctrinis florentes. Quos id (si libuerit) aggressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source
“Damasus et Ursinus, supra humanum modum ad rapiendam episcopi sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur, ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis. ... In basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum. ... Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos.”
Ammianus Marcellinus (330–395) said by 395 at the latest wikiquote, CC BY-SA 4.0 source